1 | lm|dextraque coruscum extulit|lm 'coruscum' si ornatum gemmis caput regis acceperis, sensus talis est: sublato capite gladium in vaginam recondit, quae lateri semper cohaeret. si vero 'coruscum gladium' vis intellegere, lateri Priami infixum accipe, et κατὰ τὸ σιωπώμενον, postea caput esse sublatum. |