1 | lmn hoste priamo|lm aut archaismos est, aut 'in hoste', id est cum hostem gereret, cum ipse hostis esset. hic 'Priamo' nomen positum sensum validiorem facit, hoc est Priamo, qui tunc fui, quasi iam esse desierit: scilicet quem operae pretium fuit occidere. |
2 | lmura fidemque supplicis erubuit|lm quia, quod Homerus mutat, dicitur Priamus duce Mercurio ingressus Achillis tentoria excitatum rogasse, quem dormientem posset occidere. 'iura' vero, quod a rege rogabatur. fidem, quia supplex. quidam 'iura fidemque' ita intellegunt: 'iura', quod Hectorem reddidit, 'fidem', quod me in mea regna remisit. |