1 | lm|aedibus in mediis|lm omne aedificium 'aedes' dicuntur. Varro locum quattuor angulis conclusum aedem docet appellari debere. idem rerum divinarum libro sexto intulit, 'ideo loca sacra civitates habere voluisse, ne per continua aedificia incendia prolaberentur, et ut esset, quo confugerent plerique cum familia sua in periculis'; quod etiam in comoediis a servis timentibus legimus factum. hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non immerito illuc confugerit regina cum suis; nam subiunxit 'hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant': unde apparet, et veram consuetudinem fuisse fugiendi [a] periclitantibus ad ararum praesidium. |