monumenta.ch > Servius > 508
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 507 <<<     >>> Versus 509

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 508

1 lm|medium|lm
2 lmn penetralibus|lm
3 lm|hostem|lm hypallage est, hoc est in mediis aedibus. si autem 'mediis' legeris, non stat versus, nisi excluso 's', ut 'inter se coisse viros et decernere ferro'. et bene Priamum non nisi in extremis armat periculis, ut magis inritet hostem in necem suam, qua possit captivitatem vitare, quam ut defendat aliquid. sane 'penetralia' proprie deorum dicuntur, non numquam etiam imae et interiores partes privatarum domorum vocantur, unde et penum dicimus locum, ubi conduntur quae ad vitam sunt necessaria. hic autem videtur opportunius penetralia de domo regis dixisse, quoniam reges prope suggestum imitantur deorum.
Servius HOME

bav1646.177 bnf7959.105 bnf7960.80 bnf7962.35 bnf10307.258 med221.151 ubk206.124