1 | lm|forsitan et priami fuerint quae fata requiras|lm bene de Priamo obtulit narrationem, quia leviter strinxerat 'Priamumque per aras sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes'. et bono usus est ordine, ut ante rei publicae, post regis, inde privati, hoc est sua fata narraret. hoc est illud 'multa super Priamo rogitans, super Hectore multa'. de morte autem Priami varie lectum est. alii dicunt, quod a Pyrrho in domo quidem sua captus est, sed ad tumulum Achillis tractus occisusque est iuxta Sigeum promunturium: nam in Rhoeteo Aiax sepultus est: tunc eius caput conto fixum circumtulit. alii vero quod iuxta Hercei Iovis aram extinctus sit, dicunt: unde Lucanus 'Herceas, monstrator ait, non respicis aras?' (Lucan. 9,979) et hanc opinionem plene Vergilius sequitur: licet etiam illam praelibet, ut suo indicabimus loco. |