monumenta.ch > Servius > 504
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 503 <<<     >>> Versus 505

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 504

1 lm|auro barbarico|lm id est aut multo; aut cultu barbaro, quia barbari copiae magis quam elegantiae student; aut a barbaris capto; aut vere barbaro, id est Phrygio, quia πᾶς μὴ Ἕλλην βάρβαρος. nam et Homerus Phrygas barbaros appellat, et Vergilius 'barbara tegmina crurum'.
2 lm|spes tanta nepotum|lm aut nepotes significat qui essent futuri magnae spei, aut conubia, de quibus sperabantur tanti nepotes, ut 'modo namque gemellos spem gregis'.
3 lm|spoliisque superblm hoc enim fuit moris antiqui, ut ipse in septimo 'captivi pendent currus curvaeque secures'.
Servius HOME

bav1646.177 bnf7959.104 bnf7960.80 bnf7962.35 bnf10307.258 med221.151 ubk206.123