monumenta.ch > Servius > 471
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 470 <<<     >>> Versus 472

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 471

1 lmn lucem coluber|lm deest 'processit'. sed colubrum non nulli promiscuum nomen tradunt, quod ut sonantius fieret, finxit masculinum, ut diceret 'coluber'.
2 lm|mala gramina pastus|lm venenatis herbis, βεβρωκὼς κακὰ φάρμακα, hoc est pro malis graminibus. legimus et 'silva pastus harundinea': nam illud aliud est 'pascuntur vero silvas et summa Lycaei horrentesque rubos': sed sciendum est, quia, licet hoc in usu sit, rarum tamen est apud antiquos. 'pastus' autem pro 'qui pascebatur', quia, ut supra diximus, in hoc Latinitas deficit.
Servius HOME

bav1646.176 bnf7959.104 bnf7960.79 bnf7962.35 bnf10307.257 med221.150 ubk206.121