monumenta.ch > Servius > 490 > 468
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 467 <<<     >>> Versus 469

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 468

1 lm|telorum interea cessat genus|lm bene addidit 'genus'. telum enim dicitur secundum Graecam etymologiam ἀπὸ τοῦ τηλόθεν quicquid longe iaci potest: quamquam legerimus de gladio 'at non hoc telum mea quod vi dextera versat' et sequitur 'dixit et sublatum consurgit in ensem'. telum autem illo loco dictum a longitudine, unde et mustelam dicimus.
Servius HOME

bav1646.175 bnf7959.104 bnf7960.79 bnf7962.35 bnf10307.257 med221.150 ubk206.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik