monumenta.ch > Servius > 434
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 433 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 434

1 lm|meruisse manu|lm testor me meruisse, id est fortiter dimicasse: hi enim merentur occidi. bene autem evasisse se fatis inputat, cum tam senex, quam debilis Iphitus et Pelias evaserint, occisis iuvenibus.
2 lm|divellimur|lm sic dixit, quasi accuset, quod non perierint.
Servius HOME

bav1646.175 bnf7959.103 bnf7960.79 bnf7962.34 bnf10307.257 med221.149 ubk206.119