1 | lm|diis aliter visum|lm aut illum non esse iustissimum: an aliter visum, quam quod rectum erat: an pro 'diis ita visum'; sic enim periit ut iniustus. et bene in ingenti indignatione Aeneae tamen nihil sacrilegum datur, vel cum sequatur 'confixi a sociis'. |
2 | lm|pereunt|lm vel pro perierunt. |
3 | lm|panthu|lm vocativus Graecus est. |