monumenta.ch > Servius > 777 > 69 > 377
    >>> Versus 378

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 377

1 lm|fida satis|lm bene addidit 'fida', ut ostenderet symbolum, quo utebantur in bello. ergo non dixit 'fidelia', sed quae ad fidem habendam pellicere non possent.
2 lm|medios|lm manifestos, ut 'medioque ex hoste recepi'. et 'quamquam in media iam morte tentetur'. ordo autem est 'sensit in medios hostes se esse delapsum'. ergo 'delapsus' nominativum pro accusativo posuit, ut Horatius 'vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus' pro 'ait se dignis paratum esse'.
Servius HOME

bav1646.174 bnf7959.103 bnf7960.78 bnf7962.34 bnf10307.255 med221.148 ubk206.115