1 | lm|victoresque cadunt danalm generaliter dixit 'victores', id est ad fortunam partis retulit, quae vincebat; neque enim victores erant qui cadebant. |
2 | lm|crudelis ubique luctus ubique pavor|lm aut utrobique, id est apud Graecos et apud Troianos; aut 'ubique' per totam civitatem. |