monumenta.ch > Servius > 365
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 364 <<<     >>> Versus 366

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 365

1 lm|relligiosa|lm gradatim ascendit, 'vias', 'domos', 'templa'. videtur autem et diis invidiam facere, qui templa sua violari cadaveribus passi sunt. sane 'religiosus' et homo dicitur attentus ad religionem, et locus, qui divinum cultum et venerationem meretur. ergo 'religiosa' religionis plena. significat etiam metum. sane 'relligio' geminatur 'l' propter metri necessitatem.
Servius HOME

bav1646.173 bnf7959.103 bnf7960.78 bnf7962.34 bnf10307.255 med221.148 ubk206.114