1 | lm|excessere|lm quia ante expugnationem evocabantur ab hostibus numina propter vitanda sacrilegia. inde est, quod Romani celatum esse voluerunt, in cuius dei tutela urbs Roma sit. et iure pontificum cautum est, ne suis nominibus dii Romani appellarentur, ne exaugurari possint. et in Capitolio fuit clipeus consecratus, cui inscriptum erat 'genio urbis Romae, sive mas sive femina'. et pontifices ita precabantur 'Iuppiter optime maxime, sive quo alio nomine te appellari volueris': nam ipse ait 'sequimur te, sancte deorum, quisquis es'. |