1 | lm|ferus iuppiter|lm summae necessitatis est, cum etiam sacerdos in convicia ruit deorum: quod servat Vergilius ne umquam tradat Aeneae. 'ferus' autem invidiose dictum est, et ad tempus epitheton: nam Iuppiter aequus est omnibus, ut 'rex Iuppiter omnibus idem'. hinc et paulo post 'ipse deos in Dardana suscitat arma', hoc est qui aequalis esse consuevit. |