1 | lm|dardaniae|lm Troiae: aut a Dardano Iovis et Electrae filio, quem quidam ab Arcadia profectum venisse ad Phrygiam volunt, alii de Samothracia ad memorata loca venisse dicunt: qui ex nomine suo Dardanos populares appellavit: qui ex Samothracia Troiam penates dicitur detulisse, quos post secum Aeneas ad Italiam vexit; namque Samothraces horum penatium antistites Saos vocabant, qui postea a Romanis Salii appellati sunt; hi enim sacra penatium curabant: quos tamen penates alii Apollinem et Neptunum volunt, alii hastatos esse et in regia positos tradunt. Tusci penates Cererem et Palem et Fortunam dicunt: aut certe secundum Sallustium ' a rege Dardanorum Mida, qui Phrygiam tenuit'. |