1 | lm|summa dies|lm ultima, ut 'supreme Iuppiter'. 'dies' autem si feminino genere ponatur, tempus significat, ut 'quam nec longa dies': si masculino, ipsum diem. et de masculino genere tria observanda sunt: in qualitate, numero, adverbio; in qualitate 'serenus dies' dicitur, non 'serena'; numero 'bis quinos silet ille dies', non 'bis quinas'; adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. |