1 | lm|quo res summa loco panthu|lm id est universus status quo loco positus? et bene civis utilis de re publica primum sollicitus est. sed hoc totum admirantis est, non interrogantis. et 'Panthu' vocativus est Graecus. 'res summa' res publica |
2 | lm|quam prendimus arcem??|lm cum tu eam relinquas; non enim plures erant arces: unde admirantis est. 'prendimus' autem occupamus. et notanda simul orationis brevitas, quae in periculis congruit. |