1 | lm|sigea|lm duo sunt Troiae promunturia, Rhoeteum et Sigeum, quod dictum est propter Herculis taciturnitatem, qui prohibitus hospitio a Laomedonte simulavit abscessum, et inde contra Troiam per silentium venit, quod dicitur σιγή. |
2 | lm|freta lata relucent|lm incendii magnitudinem voluit significare, non hoc describere. [ut nobis ostenderet quam lata sint.] 'lata' autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, ut Sallustius dixit. |