1 | lm|proximus ardet ucalegon|lm proximus Deiphobo. rem domus ad personam transtulit. et est τὸ αἴτιον: hoc est causativum; ideo enim ardet, quia proximus est: ut Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae. |
2 | lm|proximus ardet ucalegon]|lm bene [ergo] primam Deiphobi domum dicit invasam, apud quem Helena fuerat, secundum Ucalegonem posuit, quem iuxta Homerum in consiliis et amicitia constat Priami fuisse. |