monumenta.ch > Servius > 296
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 295 <<<     >>> Versus 297

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 296

1 lm|vestam|lm deam ignis, quae, ut supra diximus, terra est: quod in medio mundo librata vi sua stet et ignem intra se habeat. alii de igne divino hoc volunt dictum, quod vi sua stet, inde Vestam. sed in primo libro dictum, quos deos penates ab Aenea advectos diversorum opinio prodiderit; quod etiam singulis locis, ubi de penatibus varias opiniones poeta secutus dixerit, notatum invenitur. hic ergo quaeritur, utrum Vesta etiam de numero penatium sit, an comes eorum accipiatur, quod cum consules et praetores sive dictator abeunt magistratu, Lavini sacra penatibus simul et Vestae faciunt: unde Vergilius, cum praemisisset 'sacra suosque tibi c.
2 lm|t.|lm p.', adiecit 'et manibus vittas Vestamque potentem'. sed 'potentem' potest ad illud accipi θεοὺς δυνατοὺς, sicut vocari penates dictum est. non nulli tamen penates esse dixerunt, per quos penitus spiramus et corpus habemus et animi rationes possidemus. eos autem esse Iovem, aetherem medium; Iunonem, imum aera cum terra; summum aetheris cacumen, Minervam: quos Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothraciis religionibus mystice imbutus, uno templo et sub eodem tecto coniunxit. his addidit et Mercurium, sermonum deum. hos Vergilius θεοὺς μεγάλους, ut 'Iunonis magnae primum'; θεοὺς δυνατοὺς, ut 'dominamque potentem'; θεοὺς χρηστοὺς, ut 'et bona Iuno': quae propter admonitionem locis suis notata sunt.
Servius HOME

bav1646.172 bnf7959.101 bnf7960.77 bnf7962.33 bnf10307.254 med221.146 ubk206.108