1 | lm|fatorum comites|lm possibile. quia occurrebat 'hostis habet muros', dat ei comites deos. et scite ait 'fatorum', ne Aeneas diceret, quo mihi eos comites? |
2 | lm|his moenia quaere|lm hoc est 'dum conderet urbem inferretque deos'. et multi 'quaere' distinguunt, et sic subiungunt 'magna pererrato statues quae denique ponto'; non enim magna moenia inventurum promittit, sed magna facturum. nam et di penates in tertio ita monent 'tu moenia magnis magna para'. |