1 | lm|etiam|lm multi distinguunt, ut sit 'adhuc', ut 'etiam currus', 'etiam arma tenentem': intellegunt enim, eum ostendere voluisse, Troiam voluntate divina certo tempore esse defensam, et nunc, si salutem tenere per fata potuisset, ipsius quoque dextera potuisse defendi: sed melius est 'etiam hac', ut et particeps gloriae sit Aeneas, et Hector vitet superbiam. quidam 'etiam' pro 'denique' vel 'postremo' accipiunt. |