monumenta.ch > Servius > 278
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 277 <<<     >>> Versus 279

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 278

1 lm|vulneraque illa gerens quae circum plurima muros a. p.|lm 'gerens' velut insignia praeferens et ostentans, quae a diversis pugnans pro patria susceperat.
2 lm|plurima muros|lm quia ut Homerus dicit, in Hectorem extinctum omnes tela iecerunt more maiorum. unde est 'et bis sex thoraca petitum perfossumque locis', propter duodecim populos Tusciae; duodecim enim lucumones, qui reges sunt lingua Tuscorum, habebant. unde est 'gens illi triplex, populi sub gente quaterni'.
Servius HOME

bav1646.171 bnf7959.101 bnf7960.77 bnf7962.33 bnf10307.253 med221.146 ubk206.106