monumenta.ch > Servius > 277
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 276 <<<     >>> Versus 278

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 277

1 lm|squalentem|lm modo sordidam, alibi lucentem: 'per tunicam squalentem aureo', a squamis.
2 lm|barbam|lm singulari numero hominum, plurali quadrupedum dicitur: unde dubitatur de quibus dixerit 'stiriaque inpexis induruit horrida barbis'.
3 lm|et concretos sanguine crines|lm non sine ratione etiam hoc de crinibus dolet Aeneas, quia illis maxime Hector commendabatur, adeo ut etiam tonsura ab eo nomen acceperit, sicut Graeci poetae docent.
Servius HOME

bav1646.171 bnf7959.101 bnf7960.77 bnf7962.33 bnf10307.253 med221.146 ubk206.106