monumenta.ch > Servius > 268
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 267 <<<     >>> Versus 269

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 268

1 lm|tempus erat quo prima quies|lm hoc loco noctis describit initium: alibi totam noctem, ut 'nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora'. descriptiones sane pro rerum qualitate vel tenduntur vel corripiuntur: illo enim loco protentio ad invidiam pertinet Didonis vigiliarum. sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem hae, vespera conticinium intempesta nox gallicinium lucifer: diei, mane ortus meridies occasus. de crepusculo vero, quod est dubia lux: nam 'creperum' dubium significat: quaeritur. et licet utrique tempori possit iungi, usus tamen ut matutino iungamus obtinuit, licet Statius dixerit 'longa repercusso nituere crepuscula Phoebo'. 'manum' vero, unde est 'mane', bonum dixere veteres.
2 lm|aegris|lm quantum ad divina tardis.
Servius HOME

bav1646.171 bnf7959.101 bnf7960.77 bnf7962.32 bnf10307.253 med221.145 ubk206.105

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik