monumenta.ch > Servius > 263
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 262 <<<     >>> Versus 264

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 263

1 lm|neoptolemus|lm quia ad bellum ductus est puer, Pyrrhus vero a capillorum qualitate vocitatus est; Achillis et Deidamiae filius, Pelei et Thetidis nepos ex patre, ex matre vero Lycomedis, regis Scyriae insulae.
2 lm|primusque machaon|lm hic Machaon filius Aesculapii fuit, cuius frater Podalirius. 'primus' autem aut princeps, id est inter primos, aut in sua arte primus, aut numeri sui; nam per ternos dixit.
Servius HOME

bav1646.171 bnf7959.101 bnf7960.77 bnf7962.32 bnf10307.253 med221.145 ubk206.105