monumenta.ch > Servius > 256
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 255 <<<     >>> Versus 257

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 256

1 lm|litora nota|lm scilicet quae paulo ante reliquerant.
2 lm|flammas cum regia puppis|lm more militiae, ut 'dat clarum e puppi signum'. et hinc intellegendum est, Helenam Agamemnoni vel Graecis signum dedisse veniendi sublata face, Agamemnonem contra signum Sinoni dedisse aperiendi equi: ut in sexto 'flammam media ipsa tenebat, et summa Danaos ex arce vocabat'. est autem tropus: per 'puppem' navem, per 'navem' eos qui in navi sunt significat.
Servius HOME

bav1646.171 bnf7959.101 bnf7960.77 bnf7962.32 bnf10307.253 med221.145 ubk206.104