monumenta.ch > Servius > 255
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 254 <<<     >>> Versus 256

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 255

1 lm|amica|lm sibi grata. et sciendum, septima luna captam esse Troiam: cuius simulacrum apud Argos est constitutum, quod relata victoria constitutum est ad imaginem eius, quae tunc erat dividuo orbis modo. hinc est quod dicit 'oblati per lunam' et alibi 'per caecam noctem'.
2 lm|tacitae lunae|lm aut more poetico noctem significat, aut physicam rationem dixit. nam circuli septem sunt, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae. et primus, hoc est Saturni, vehementer sonat, reliqui secundum ordinem minus, sicut audimus in cithara. ergo tacita luna est, cuius circulus, terrae vicinus inmobili, minus sonat aliorum comparatione.
3 lm|tacitae lunae]|lm cuius tempore tacetur, quoniam nocte silentium est, ut 'cum tacet omnis ager'. aut certe 'tacitae' serenae, ut 'sidera cuncta notat tacito labentia caelo'. vel ipsi taciti, ut 'tacitumque obsedit limen Amatae'.
Servius HOME

bav1646.170 bnf7959.101 bnf7960.77 bnf7962.32 bnf10307.253 med221.145 ubk206.104

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik