monumenta.ch > Servius > 247
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 246 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 247

1 lm|dei iussu|lm praecepto Apollinis, qui spe promissi coitus concessa divinatione frustratus sustulit fidem vera dicenti.
2 lm|dei iussu]|lm praecepto Apollinis: qui cum amasset Cassandram, petit ab ea eius concubitus copiam. illa hac conditione promisit, si sibi ab eo futurorum scientia praestaretur: quam cum Apollo tribuisset, ab illa promissus coitus denegatus est. sed Apollo, dissimulata paulisper ira, petit ab ea, ut sibi osculum saltem praestaret: quod cum illa fecisset, Apollo os eius inspuit, et quia eripere deo semel tributum munus non conveniebat, effecit, ut illa quidem vera vaticinaretur, sed fides non haberetur.
3 lm|non umquam|lm non aliquando, id est numquam: nam si 'non numquam' esset, duae negativae facerent unam confirmativam: licet Terentius Graeco more dixerit 'agrum in his regionibus meliorem neque pretii maioris nemo habet'.
4 lm|credita|lm dubium a quo verbo veniat, et an femininum sit singulare participium, an neutrum plurale.
Servius HOME

bav1646.170 bnf7959.100 bnf7960.76 bnf7962.32 bnf10307.252 med221.145 ubk206.103