monumenta.ch > Servius > 241
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 240 <<<     >>> Versus 242

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 241

1 lm|o patria|lm versus Ennianus. sane exclamatio eo pertinet, quod tanta fuerat vis consecrationis in porta Troiana, ut etiam post profanationem ab ingressu hostes vetaret. nam novimus integro sepulcro Laomedontis, quod super portam Scaeam fuerat, tuta fuisse fata Troiana.
2 lm|divum domus|lm vel quod eius muros Apollo et Neptunus fabricaverunt, ubi etiam Minerva per Palladium culta est: vel propter Ganymedem, Dardanum, Tithonum.
3 lmnclita bello|lm quia superavit Mysiam totam.
Servius HOME

bav1646.170 bnf7959.100 bnf7960.76 bnf7962.32 bnf10307.252 med221.145 ubk206.102