monumenta.ch > Servius > 227
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 226 <<<     >>> Versus 228

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 227

1 lm|sub pedibusque deae|lm scilicet maioris simulacri, quod a cunctis videtur; nam quod colitur et breve est et latet, sicut Palladium fuerat. non ergo contrarium est quod post raptum Palladium intulit 'deae'. sane hoc loco 'sub' particulam secundo repetendo utrique casui iunxit: accusativo, cum proprie significavit, ut sit 'prope pedes deae'; et 'sub orbe', ablativo, id est infra orbem, ut 'saepe sub inmotis praesepibus'.
2 lm|clipeique sub orbe|lm ut maxima pars in spiram collecta ante pedes sit. colla vero cum capitibus erectis post clipeum, id est inter scutum et simulacrum deae latebant: ut est in templo urbis Romae.
Servius HOME

bav1646.170 bnf7959.100 bnf7960.76 bnf7962.32 bnf10307.252 med221.144 ubk206.102