2 | lm|delubra|lm delubrum dicitur quod uno tecto plura conplectitur numina, quia uno tecto diluitur, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Iuppiter, Iuno. alii, ut Cincius, dicunt, delubrum esse locum ante templum, ubi aqua currit, a diluendo. est autem synecdoche, hoc est a parte totum. Varro autem rerum divinarum libro †XIX. delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut <sicut> in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, delubrum dicant. ergo hic cum dicit 'delubra ad summa dracones', ut esset manifestatum, subtexuit dei simulacrum; adiecit enim 'saevaeque petunt Tritonidis arcem', nec praetermisit quin dei nomen adderet dicens 'sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur', ne sine ratione delubri nomen intulisse videretur. Masurius Sabinus 'delubrum, effigies, a delibratione corticis; nam antiqui felicium arborum ramos cortice detracto in effigies deorum formabant, unde Graeci ξόανον dicunt'. alii delubrum dicunt templum ab eo quod nulli iunctum aedificio pluvia diluatur. |