monumenta.ch > Servius > 332 > 211
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 210 <<<     >>> Versus 212

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 211

1 lm|sibila|lm id est sibilantia, nam participium est: cum enim nomen est, 'sibilus' dicimus, ut 'nam neque me tantum venientis sibilus austri'.
2 lm|vibrantibus|lm mobilibus, quia nullum animal tanta celeritate linguam movet, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. hos dracones Lysimachus †curifin et periboeam dicit; filios vero Laocoontis Ethronem et Melanthum Thessandrus dicit.
Servius HOME

bav1646.170 bnf7959.100 bnf7960.76 bnf7962.32 bnf10307.252 med221.144 ubk206.102