1 | lm|fit sonitus|lm ut ostenderet serpentum magnitudinem, quorum in lapsu fluctus movebantur, quia ait 'tranquilla per alta'. |
2 | lm|salo|lm dicimus et salum, unde est 'salo', et sal salis, ut 'spumas salis aere secabat' et sale tabentes artus in litore ponunt. |
3 | lm|arva|lm hic 'arva' pro litore posuit; nam arva sunt quae Graecis ἄρουρα sunt dicta. et bene celeritas demonstrata est. |