1 | lm|sollemnis aras|lm anniversario sacrificio religiosas. dicimus autem et sacrificium sollemne, et aras sollemnes, ut apricum et hominem et locum, ut 'aprici meminisse senes' Persius, contra Horatius 'cur apricum oderit campum'. quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum. |
2 | lm|taurum ingentem|lm non praeter rationem est hoc loco 'ingentem': alibi 'iam cornu petat': in victimis enim ista requiruntur, ut certis numinibus certae aetatis mactentur animalia. |
3 | lm|mactabat|lm scilicet ut Graecis mala naufragio provenirent. quid autem sit 'mactare' in quarto libro innuimus 'mactant lectas de more bidentes'. sane sciendum rite Neptuno et Apollini tauros immolandos, nam Iovi non licere: ideo et in tertio libro prodigium dicit secutum. |