1 | lm|hic|lm tunc. |
2 | lm|maius miseris multoque|lm ut 'sale saxa sonabant' et 'casus Cassandra canebat'; nam apud veteres a similibus incipere vitiosum non erat. et notandum, quia ut supra diximus agit, ne videatur vel Troia cessisse viribus, vel Aeneas voluntate fugisse. hac autem re ostendit, ex accidentibus dolos Graecorum esse firmatos, cum dicit etiam deos adversum Troiam fecisse. |