1 | lm|quos n. t. n. l. a.|lm bene utrique honorem virtutis dat, a quibus victus est. |
2 | lm|larissaeus achilles|lm a vicinitate: nam Phthius fuit. utraque tamen Thessaliae civitas est. Larissa autem a nympha Larissa est appellata, ex qua Neptunus creavit †Pelago et Phthion. Achillem autem Homerum secutus Phthiatem non dicit, quem perhibent peregrinantem apud Phthiam, quod nullius esset humanitate susceptus, tali silentio inhospitalem damnasse civitatem. |