1 | lm|credita res|lm aut fides habita, aut commissa respublica. |
2 | lm|captique dolis|lm sicut dictum est, virtuti non cedit, dolis dicit se esse superatum: non quod Troianis victos esse turpe non fuerit, sed quod Graecis turpius vicisse per dolos. |
3 | lm|coactis|lm id est expressis, ut Terentius '<una me hercule falsa lacrimola,> quam oculos terendo <misere>, vix <vi> expresserit'. |