monumenta.ch > Servius > 178
    >>> Versus 179

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 178

1 lm|argis|lm adverbium loci est. et respexit Romanum morem: nam si egressi male pugnassent, revertebantur ad captanda rursus auguria. item in constituendo tabernaculo si primum vitio captum esset, secundum eligebatur; quod si et secundum vitio captum esset, ad primum reverti mos erat. tabernacula autem eligebantur ad captanda auspicia. sed hoc servatum a ducibus Romanis, donec ab his in Italia pugnatum est, propter vicinitatem; postquam vero imperium longius prolatum est, ne dux ab exercitu diutius abesset, si Romam ad renovanda auspicia de longinquo revertisset, constitutum, ut unus locus de captivo agro Romanus fieret in ea provincia, in qua bellabatur, ad quem, si renovari opus esset auspicia, dux rediret.
2 lm|numenque|lm aut pro Palladio posuit 'numen', ut 'media inter numina divum', aut 'numen' Minervam dixit.
3 lm|reducant|lm placent, reconcilient.
Servius HOME

bav1646.169 bnf7959.99 bnf7960.76 bnf7962.31 bnf10307.251 med221.143 ubk206.102