1 | lm|vix|lm modo 'mox' significat. |
2 | lm|castris|lm pro in castris. |
3 | lm|simulacrum|lm inter consecratas res, id est aedes, areas, etiam simulacra accipiuntur, quod in bucolicis scriptum est. hic ergo ipso nomine simulacri consecrationem eius ostendit; quis enim ignorat Palladium simulacrum Minervae esse? quam autem sacrum fuerit, hinc docet, quod ait 'nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. vix positum castris' et reliqua, ut appareat, et loco motum vim tamen consecrationis habuisse. |
4 | lm|arsere|lm subaudimus 'cum', ut sit 'cum arsere'. |
5 | lm|coruscae|lm 'coruscum' alias fulgens, alias tremulum est. |