monumenta.ch > Servius > 171
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 170 <<<     >>> Versus 172

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 171

1 lm|tritonia|lm aut quasi terribilis, ἀπὸ τοῦ τρεῖν, id est timere, aut a Tritone amne Boeotiae, aut a Tritonide palude Africae, iuxta quam nata dicitur, secundum Lucanum 'et se dilecta Tritonida dixit ab unda' (Lucan. 9,354). sane 'Tritonia' antonomasivum est, quia proprium est Minervae: nam epitheta sunt quae variis possunt vel personis vel rebus adponi. et haec caute observanda sunt, sicut et propria nomina, quae plerumque ex appellativis sunt, ut est Victor vel Felix.
Servius HOME

bav1646.169 bnf7959.99 bnf7960.76 bnf7962.31 bnf10307.251 med221.143 ubk206.102