Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 156
1 | lm|vittaeque deum|lm aut quae habentur in honore deorum, aut quas habent ipsa simulacra. |
2 | lm|vittaeque|lm [et] multi hic distinguunt et sic subiungunt 'deum quas hostia gessi'. consuetudo apud antiquos fuit, ut qui in familiam vel gentem transiret prius se abdicaret ab ea, in qua fuerat, et sic ab alia reciperetur: quod hic ostendit; dicit enim Sinon, iure iam se Troianorum civem esse, quia apud Graecos hostia fuerit, adeo nec pro homine, nec pro cive habitus sit. |
3 | lm|gesslm paene gessi; non enim vere gesserat, sed quantum ad Graecos pertinet, qui eum immolaturi fuerant, dicit. |
4 | lm|hostia|lm vero victima, et dicta quod dii per illam hostiantur, id est aequi et propitii reddantur, unde hostimentum aequationem. |