1 | lm|aeterni ignes|lm aut ararum, quas fugit, ut exsecratio sit propter posteriora 'vos arae'; aut certe Solem et Lunam significat. exsecratio autem est adversorum deprecatio, iusiurandum vero optare prospera. |
2 | lm|non violabile|lm quod graeci ἄφθαρτον dicunt. |