Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 148
1 | lm|quisquis es|lm licet hostis sis. et sunt, ut habemus in Livio, imperatoris verba transfugam recipientis in fidem 'quisquis es noster eris'. item 'vigilasne, deum gens' verba sunt, quibus pontifex maximus utitur in pulvinaribus: quia variam scientiam suo inserit carmini. |
2 | lm|amissos obliviscere|lm ut 'obliviscor iniurias tuas, Clodia'. dicimus autem et 'amissorum obliviscere'. et 'obliviscere' quidam pro contemne vel neglige, ut 'oblitus fatorum'. |
3 | lm|hinc iam|lm aut ex hoc tempore, aut ex hac oratione, qua tibi salutem in tuto polliceor, aut ex eo, quod te dicis Ulixis factione laborasse. |