monumenta.ch > Servius > 145
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 144 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 145

1 lm|et miserescimus|lm aut per se plenum est, aut cohaeret sequentibus, quia non potest primis: dicimus enim aut 'illam rem miseror', aut 'illius rei misereor', non 'illis'. quidam 'miserescimus' pro miseremur, genus inchoativum volunt, ut 'horreo horresco', 'gelo gelasco': aliter 'lentesco' inchoativum, nullo praecedente verbo; neque enim est 'lento', ut sit 'lentesco'.
2 lm|vltro|lm autem non est sponte: nam iam rogaverat: sed insuper. et venit ab eo quod est 'ultra'; plus enim quam rogaverat, praestiterunt.
Servius HOME

bav1646.167 bnf7959.98 bnf7960.75 bnf7962.31 bnf10307.250 med221.142 ubk206.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik