monumenta.ch > Servius > 141
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 140 <<<     >>> Versus 142

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 141

1 lm|quod te per superos|lm propter quod. et finita narratione subiungit epilogos; neque enim quae non putaret credituros argumenta subicere debuit. sane per huius modi preces ostendere vult vera se dicere.
2 lm|conscia numina verlm bene medium tenuit; †nam ea numina invocans, quae sunt conscia numina veritatis, quia et pontifices dicunt, singulis actibus proprios deos praeesse. hos Varro certos deos appellat.
Servius HOME

bav1646.167 bnf7959.98 bnf7960.75 bnf7962.31 bnf10307.250 med221.142 ubk206.102