monumenta.ch > Servius > 436 > 140
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 139 <<<     >>> Versus 141

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 140

1 lm|effugia|lm et 'fuga' dicimus et 'effugium', sicut 'lana' et 'lanitium', ut 'si tibi lanitium curae'. hinc est 'aequitas' et 'aequum'. sed hic dicendo 'effugia' verbo sacrorum et ad causam apto usus est. nam hostia quae ad aras adducta est immolanda, si casu effugeret, 'effugia' vocari veteri more solet; in cuius locum quae supposita fuerat, succidanea; si gravida fuerat, forda dicitur; quae sterilis autem est, taurea appellatur: unde ludi Taurei dicti, qui ex libris fatalibus a rege Tarquinio Superbo instituti sunt propterea, quod omnis partus mulierum male cedebat. alii ludos Taureos a Sabinis propter pestilentiam institutos dicunt, ut lues publica in has hostias verteretur.
2 lm|culpam hanc|lm vel quod fugi, vel quod me defensorem Palamedis dixeram.
3 lm|piabunt|lm expiabunt: et τῶν μέσων est; nam plerumque et impiare significat. hic tamen 'piabunt' bene addidit, quia nisi per sanguinem diis accepta hostia non est: quod merito ex persona Sinonis inducitur, quia fatetur sacra per suam fugam fuisse violata. et vult etiam beneficii sibi debitores esse Troianos, quod interim Graeci ablegati sunt.
Servius HOME

bav1646.167 bnf7959.98 bnf7960.75 bnf7962.31 bnf10307.250 med221.142 ubk206.102