2 | lm|vincula ruplm atqui solutae sunt hostiae; nam piaculum est in sacrificio aliquid esse religatum: unde est 'unum exuta pedem vinclis, in veste recincta' item 'vittasque resolvit sacrati capitis'. ergo vincula religionis intellege, ut 'et vinclis innaret Cloelia ruptis', scilicet foederis; nec enim obsides umquam ligantur. sed huic expositioni illud occurrit, unde iste ligatus fuerit, quia eum Troiani non ligarunt; ultro enim se obtulerat. unde est intellegendum a Graecis magis ligatum ante tempus sacrificii; nam consuetudo illa quam supra diximus erat in ipso tempore sacrificiorum. ante enim ligari et Iuvenalis docet, dicens 'sed procul extensum petulans quatit hostia funem'. |