monumenta.ch > Servius > 130
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 129 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 2, Versus 130

1 lm|et quae sibi quisque timebat|lm ideo hoc addidit, quia dixerat 'adsensere omnes', ne videretur fuisse cunctis suae gentis invisus. aut 'adsensere omnes' ad provocandam in se Troianorum misericordiam dicit, cum eorum hostes omnes ad crudelitatem consensisse adserat. est autem figuratius, si legatur 'timebant'.
Servius HOME

bav1646.167 bnf7959.98 bnf7960.75 bnf7962.30 bnf10307.249 med221.141 ubk206.102